- STESICHORUS
- STESICHORUSpoeta Lyricus ex Himera Siciliae urbe, a qua Himeraeus dictus est, Olymp. 42. Nomen suum obtinuit ab eo, quod primus cum citharae cantu chorum coniunxerit, nam verô nomine Tisias dicebatur. Hic cum aliquando acerrimô carmine in Helenam, tamquam belli Troiani facem, esset invectus, a Castore et Polluce luminibus dicitur orbatus, aliôque rursus carmine cantatâ palinodiâ visum recepisse. Philostratus l. 6. c. 4. Eius fragmenta solum quaedam supersunt: Ceterum stylus eius sublimis, et maiestate plenus fuit, ut ex Horatio, Dion. Halicarnass. et Quintiliano patet. Vide Euseb. in Chron. Suid. in Lex. Lil. Giraldum, Hist. Poet. Voss. de Poet. Graec. c. 3. Horat. l. 4. Carm. Od. 9. v. 8.Stesichorique graves Camenae.Vide inprimis Quintilian. l. 10. c. 1. Huius tumulus, S. Maria di Betlem hodie, Fazello, locus Siciliae, apud Catinam urbem. Nic. Lloydius. Illius Sepulchrum octo columnis insigne fuit, unde in tesserarum certo quodam genere, Stesichorius iactus, dicebatur, qui ex 8. numeris constabat. Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. Sect. 3. c. 13. Qua de re sic Iul. Pollux in explicatione ludi taxillorum l. 9. c. 7. Tum et Stesichorus nuncupatur quidam in astragalorum ludo numerus, qui octonarium significat; Poetae enim huius in Himera sepulchrum, ex octonis omnibus compositum, peperisse tradunt, Α῞παντα ὀκτὼ, paroemiam. Quem numerum declarans Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 20. c. 7. infit, Quin et in talorum ludo numerus quidam Stesichorius dicebatur, qui non alius erat, quam octonarius; Quoniam eius Poetae conditorium, magnificô exstructum impendiô ex octonis constabat omnibus, angulis videl. columnis, gradibus. Fuit in Himera, Siciliae civitate, alii in Catana scribunt. Vide Fortun. Licetum de Lucernis l. 6. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.